

Epistola B. Pauli ad Romanos*
Caput 9: Versus 19
Quid adhuc.Postquam constat ex voluntate Dei esse, quare inquiritur unde alius sit bonus, alius sit malus? Non est opus, quia talis erit quisque qualem vult Deus esse, et ideo injuste alium damnat, alium salvat: vel quid queritur, id est cur nititur aliquis bene agere, cum nihil possit, nisi quod Deus velit?